FERRUM

FERRUM
FERRUM
optimum pessimumqueve vitae instrumentum. Plin. l. 34. c. 14. Siquidem hoc tellurem scindimus, serimus ambusta, ponimus pomaria, vites squalore diciso annis omnibus cogimus iuvenescere. Hoc exstruimus tecta, caedimus saxa, omnesque ad alios usus ferro utimur. Sed eodem ad bella, caedes, latrocinia, non cominus solxm, sed etiam missili volucrique, nunc tormentis excusso, nunc lacertis, nunc vero pennato: quam sceleratissimam humani ingenii fraudem arbitror. Siquidem, ut ocius mors perveniret ad hominem, alitem illam fecimus pennasque ferro dedimus. Unde in foedree, quod expulsis Regibus populo Romano dedit Porsena, nominatim comprehensum est, ne ferro nisi in agricultura, uterentur, Ibid. Indidem vero Deorum fimulacra
conflabantur: Namqueve Thebis olim ferreus Hercules fuit, quem fecit Alcon, laborum Dei patientiâ inductus. Scyphi item fiebant, quales Romae dicatos in templo Martis Ultoris idem memorat. Scribendo porro inserviebat, uti videre est, ubi de Graphio et Stylo. De annulis ex eodem metallo factis, diximus supra: de calceis crepidisque, vide infra in voce Vir. Sed et hodieque, Ferrea corona Caroli Mag. quâ Aquisgrani olim Impp. exornabantur, inter Imperii cimelia recensentur, non vulgo solum, sed et passim in Eruditorum scriptis. Verum ex puro puto auro fabrefactam eam, sic tamen, ut in ea Veterum laudabilis parcitas satis eluceat, docet Hartm. Maur. de Coronatione Caroli. Vide apud Goldastum in Polit. Imper part. 3. discurs. p. 271. Vide quoqueve Marq. Freher. Not. ad Petr. de Andlo l. 2. de Rom. Imp. c. 6. Quin et Mediolanensem coronam, quâ eosdem in signum Lombardici seu Italici Regni insigniri consuetudo fuit, ex auro fuisse, circulo saltem inferiori ferreo intertextam, hincqueve ferreae nomine Scriptoribus nonnullis indigitatam, docet Auctor Limnaei Enucleati l. 1. c. 15. In Tabernaculo V. Testam. cum ex auro, argento ac aere vasa sacra essent, ad excoriandas tamen victimas unci ferrei adhibebantur. Et quam vis Templum postmodum sine mallei ictu aut serrae strepitu perfectum esset, ex lapidibus exasciatis, ad hos ipso tamen praeparandos ferro opus fuit, 1. Reg. c. 6. v. 7. etc. Ipsa eius rubigo, quâ Naturae benignitatem exigere ab ipso poenas, idem Plin. ait eleganter, Aristonidae Artifici utilis fuit, in furore exprimendo Athamantis, Learcho filio praecipitato residentis, paenitentiaqueve simul indigitanda: Ferrum enim et aes miscuit, ut rubigine eius per nitorem aeris relucente, exprimeretur verecudiae rubor, Ibid. Inventum autem Ferrum in Creta est, a Dactylis ideaeis, si eidem fides, l. 7. c. 56. ante argentum aurumqueve, Ibid. fortuito sc. incendio montis Idae, cuius vi metalla ferri, quae in montis visceribus latebant, iam liquefacta erupêrunt, sicqueve Ferrum, hucusqueve exoticum, tum a Graecis ipsis elaborari coepit, Diod. Sic. l. 5. Sen. Ep. 90. Equ. Marshamus Canone Chron. Sec. X. ubi de Idaeis Dactylius. Fabricam ferrariam primi excogitarunt Cyclopes: sundendi modum Theodorus Samius; ferruminandi rationem, Glaucus Chius; Telchines primi ex aere et ferro varia opera fecêrunt, testibus Pausaniâ in Phocicis, Strab. l. 14. p. 653. Aliis; quam in rem vide plura apud Cael. Rhodig. l. 15. c. 14. et 15. l. 18. c. 5. Prius nempe fundi necesse est, et cum fragile sit, postea in alias fornaces transferri, ut ductile fiat, quod ςομῶσαι: hinc in regulas rotundas produci consuevit, quod προσηλοῦν dicebant Graeci, a voce ἧλος, clavus, quâ et regulae illae indigitabantur, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 1076. et seqq. ubi de variis ferri ad aciem faciendam
temperaturis. Ut de patria aliquia addam, Ferri metalla ubique propemodum reperiuntur, Plin. ubi sup???: quod divinitus haud dubie factum, cum nihil fere in humana oe???nomia sine ferro perfici possit. De Insula Ilva seu Elba, in mari Tisco, sigillatim memoratur, inea tantam esse ferri minerarum c??? piam, ut tota Ins. non nisi Ferrum dici possit, quod etiam infima notae non est, sed nobilissimum et praestantissimum omnium in Europa. At in Sinis ferrum, quod prov. Quantonia suppeditat, tale est, ut sistulae ex eo fusae pro bombardis numquam dissiliant, sed, si nimio infarciantur pulvere, vimqueve ignis ferre non possint, ad summum findantur aperianturqueve non raro sine adstantium noxa. Forte quod ligneo carbone illic ferrum liquefit, qui lentitudinem illi aliquam conciliet: non fossili, qui illud nimium indurat constipatqueve. In eodem Imperio, in prov. Suchvena, circa urbem Kienchang mons est Tioxe, e cuius lapidibus igne liquatis distillat ferrum, ad acinaces, et gladios aptissimum, Auctor Anon. Sinae et Europa. c. 30. Unde et Plin. saepe laudatus, Ex omnibus, inquit, generibus palma Serico ferro est. Seres hoc cum vestibus suis pellibusque mittunt, d. l. Vide quoqueve eum c. seq. et praeter Auctores iam dictos, Auctorem Anonym. Hist. Orbis Terr. c. de Commerciis: nec non infra, ubi de Fodinis. De Ferri onere, poenae levioris specie, apud Anglos, vide in Fleta l. 1. c. 26. §. 4. uti de lapide ferrum trahente infra Heraclius lapis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Ferrum — is the Latin word for iron and the source of its chemical symbol Fe.Ferrum may also refer to:*Ferrum, Virginia *Ferrum College, a college located in Ferrum, VA …   Wikipedia

  • Ferrum — Ferrum, VA U.S. Census Designated Place in Virginia Population (2000): 1313 Housing Units (2000): 307 Land area (2000): 9.253274 sq. miles (23.965868 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 9.253274 sq.… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Ferrum, VA — U.S. Census Designated Place in Virginia Population (2000): 1313 Housing Units (2000): 307 Land area (2000): 9.253274 sq. miles (23.965868 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 9.253274 sq. miles… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Ferrum — (lat.), Eisen; F. arsenĭcum, Arseniksaures Eisen; F. chlorātum, Chloreisen, s.u. Eisen; F. oxydatum, Eisenoxyd; F. ox. aceticum, Essigsaures Eisenoxyd etc …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ferrum — Ferrum, Eisen; F. candens, das Glüheisen, s. Brennapparate; F. oxydatum etc., s. Eisenpräparate …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ferrum — Ferrum, lat., Eisen, in verschiedenen chemischen Verbindungen als Heilmittel angewendet, besonders bei Blutarmuth …   Herders Conversations-Lexikon

  • Ferrum — vgl. Eisen …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • Ferrum — Eisen; Fe (Symbol) * * * Fẹr|rum 〈n.; s; unz.〉 Eisen [lat.] * * * Fẹr|rum, das; s: lat. Name für ↑ Eisen. * * * Fẹr|rum, das; s [lat. ferrum, über das Hebr. u. Phöniz. wohl aus einer vorderasiat. Spr.] …   Universal-Lexikon

  • Ferrum — Eigenschaften …   Deutsch Wikipedia

  • ferrum — мед. железо (iron, ferrum)  Основной микроэлемент.   Повышает количество гемоглобина в крови красных кровяных телец.   Необходимо для переноса кислорода красными кровяными тельцами.  Быстрее усваивается вместе с витамином C.  Дефицит железа… …   Универсальный дополнительный практический толковый словарь И. Мостицкого

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”